monumenta.ch > Cassiodorus > 41 > bmv294.13 > 139 > sectio > ad Timotheum I, 6 > 72 > AURELIANUS XXIX. > sectio > 7 > 28 > HELVIUS PERTINAX XVI. > 21 > 61 > 31 > 8 > 47 > 65 > 6 > sectio > 54 > 25 > 9 > A > SEVERUS XVII. > Iacobi, 5 > 11 > sectio > C. CALIGULA IV. > 2
Cassiodorus, Historia Eccl., 2, PRIMUM.De praesulibus Ecclesiarum qui interfuerunt Nicaeno concilio. <<<     >>> III.De laico simplici confessore virum dialecticum superante, et de sene simplici, philosopho Christianum dogma pandente.

Cassiodorus, 2, CAPUT II.De libellis oblatis imperatori, et ab eo iussis incendi, et de disputatione dogmatis Ariani.

1 Aderant itaque cum episcopis viri disputationis experti verbis, studentes prodesse concilio. Ut autem assolet fieri, plurimi sacerdotum tanquam pro causis propriis decertare collecti, tempus se invenisse putarunt quo corrigeretur quod contristabat eos; et de quibus alium unusquisque forte culpabat, libellum offerens principi, quae in eo fuerant commissa narrabat.
2 Cumque hoc quotidie facile proveniret, praecepit imperator certo die singulos de quibus alium culparent facere manifestum. Cumque dies constituta venisset, libellos oblatos suscipiens, 'Hae quidem accusationes, inquit, tempus habebunt proprium, id est, diem magni iudicii, Iudicem vero illum qui tunc futurus est omnibus iudicare.
3 Mihi ergo homini constituto, de huiusmodi rebus non licet habere auditorium [ms. Lyr., auditum], sacerdotum scilicet accusantium simul et accusatorum, quos minime convenit tales debere monstrari, qui iudicentur ab aliis. Age nunc imitantes divinam clementiam in alterutrorum veniam condonantes, accusationes aboleamus alterutras; et de his quae ad fidem pertinent agere studeamus, cuius huc gratia convenimus.
4 ' Haec siquidem imperator dicens, uniuscuiusque scripturam vacare, et libellos iussit ardere; diemque definivit qua solvi quae erant dubia conveniret. Ante constitutum vero convenientes apud semetipsos episcopi evocaverunt Arium, et propositis in commune suis opinionibus disputabant. Cumque, ut assolet, ad diversas quaestiones causa traheretur, alii quidem suadebant nihil innovandum circa antiquam fidei traditionem, et maxime quando morum simplicitas sine perscrutatione tradebatur, accedentibus ad fidei sacramentum.
5 Alii vero respondebant non oportere sine examinatione sequi sententias antiquorum. Plurimi vero tunc convenientium episcoporum et sequentium eos clericorum, scientes disputare, huiusmodi elocutionum arte exercitati claruerunt, et imperatori atque his qui circa eum erant noti sunt facti. Ex illis enim et Athanasius tunc diaconus existens, dum cum Alexandro esset episcopo, huius studii pars esse maxima videbatur, nec non et quidam Graecorum philosophorum opportune harum disputationum quaestione participati sunt: alii quidem quale esset hoc dogma studentes agnoscere; alii vero nuper inchoante Graecorum religione deperire, Christianis infensi, dogmatis sacramenta ad verborum certamina protrahebant, ita ut contra se seditiones exercerent, certaminaque sibimet inferrent, et saepius ex adverso contenderent. [SOZOMEN., lib. I, cap. 16. Edit. Christ. Vales. 17, p. 430]
Cassiodorus HOME

bav823.68 bav824.53 bnf1603.34

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik